monumenta.ch > Plinius > sectio 134

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 134
{LI} efficacissima tamen est silvestris radix cum vino sumpta; eandem adiciunt efficaciorem esse sub diu potam. Pythagoras et in hac marem minoribus herbaceique coloris foliis a femina discrevit, et eam laetioribus foliis et colore. idem oculis noxiam putavit; falsum, quoniam scalptores et pictores hoc cibo utuntur oculorum causa cum pane vel nasturtio, caprae quoque silvestres propter visum, ut aiunt.